monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6 > sectio 1 > sectio 33 > sectio 8 > sectio 13 > bsbClm6224.240 > XVII. POPULO ROMANO THEODAHADUS REX. (a. 535) > I. IUSTINIANO IMPERATORI AMALASUINTHA REGINA. (a. 534) > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 5, 20
In Galgalis enim secundo populus circumcisus est. Unde et ipse locus nomen accepit: eo quod abstulerit Dominus opprobrium Aegypti ab eis . Et in Bersabee, inquit, sive ad puteum iuramenti non transibitis: ne illos putetis terminos Iudaeae, quos olim secundum litteram Scriptura promiserat a Dan usque Bersabee: nec dicatis ultra cum propheta: Notus in Iudaea Deus, in Israel magnum nomen eius ; sed audite cum apostolis: In omnem terram exivit sonus eorum: et in fines orbis terrae verba eorum : quia Galgala, id est, carnis circumcisio, captiva ducetur a vera circumcisione cordis: et Bethel, quam putatis domum Dei, non subsistet, sive, ut melius arbitror, erit inutilis, id est, AVEN: ut nequaquam appelletur domus Dei, sed vocetur domus inutilis, sive idoli. Aliter: Quaerit Bethel, qui tantum litteram sequitur occidentem, nec sensum, qui Deus est, quaerit in verbis: et intrat in Galgala, qui ad maiores entitur revelationes, supernorum sibi scientiam repromittens, transitque, sive ascendit ad puteum, de quo Samaritana haurire cupiens aquas, quae sitim satiare non possent, ignorabat eum, de cuius ventre procedunt flumina salientis aquae in vitam aeternam .